HENRICUS

HENRICUS
I.
HENRICUS
Glateanus. Helvetius. variis scriptis Arithmeticis, Geographicis, Musicis, etc. et Medicinae peritiâ inclitus. Obiit A C. 1563. Aet. 75.
II.
HENRICUS
Imp. CP. successit Balduino VIII. Flandriae Comiti, fratri, A. C. 1206. Graecos saepius rebellantes vicit, Duci Valachiae bellum movit, a Pontifice A. C. 1210. ob legens quasdma Clericis minus gratas, reiprechensus: Obiit Thessalonicae A. C. 1216. Aet. 40. non sine venein suspicione. Successit Petrus cortenaeus, Comes Antissiod. maritus sororis eius Iolantae, Petr. et Rob ertus Antissiod. ut et Georg. Logotheta, in Chron. Nicephorus Gregoras l. 2. Petr. Utremann. Const. Belg. etc.
III.
HENRICUS
Othonis modo dictifil. primo genitus, ex Agnete Solmensi, arcem Dillenburgensem incendio collapsam, ampliorem quam erat antea speciosioremque reddidit. Memoria eius servatur aulaeis intexta, his verbis: Henricus Comes de Nassow, a Leyden, de Asten, Solms, habens coniugem, praeter ceteras quibus abundabat virtutes, inre quoque militari noninfimam nactus est gloriam, sed strenuum, vigilantem et integrum praebuit se semper Ducem, quae res sane et civibus et subditis universis plurimum peperit admir ationis pariter et amoris. Decessit A. C. 1323. Eiex Adelheida Com. Arembergii filia, nati sunt Otho et Henricus, qui, factâ cum fratre hereditatis partitione, Beylstenii dominium sortitus est, vide hîc infra.
IV.
HENRICUS
Patriarcha CP. sub. Clemente VI. A. C. 1343.
V.
HENRICUS
ex posteris Othonis praefati (cu)us minorem natu fratrem Henricum I. Beylstenium ramum dedisle diximus) fil. natu maximus Ioh. (qui Cattimelibocensi Comitatu et reducto Dietzensi, nasloviae fives auxit, Defunctus A. C. 1516.) ex Elisabetha Henrici Hassiae Landgr. et Annae Cattimelibocensis filiae hereditatem cum Gulielmo fratreita crevit, utconcessis ei Germanicarum ditionum poslessiombus, ipse Belgicarum ditionum ac praefecturarum commoda fortiretur, sicque in bona ab Engelberto patruo possessa succederet. Princeps fuit bellit pacisque artibus eximius, gratiâ apud Carolum V. cui a cubiculo et consiliis intimis fuerat, florentissimus: ut cui Imp. coronam Imperialem captumque Galliarum Regem Franciscum I. se inprimis debere confessus est. Hinc Brabantiae, provinciatumque annexarum administratio ei commissa: neo minor apud Caesaris sororem Mariam gratiae gradus, quâ iubente exercitum, Caesatis nomine contra Regem Galliae conscriptum, duxit; nominis Famâ per totam Europam longe latequeve dispersâ. Obiit A. C. 1538. Aet. 55. Bredae sepultus. Ei ex Francisca, Iacobi Sabaudi, Comitis Romandii et Valisensis, filia, uxore prima: Mencia item Mendoza Marchionis Genettae et Calabriae Ducis filia coniuge tertia, nulli nati sunt liberi. Media vero, Clandia Auriaca, Ioh. Cabillonensis filia, Philiberti Auriaci soror, in conspectu Annae Galliae REginae educata et ab ipso Francisco I. elocata, Renatum Cabillonensem, Rene de Chalon, ei peperit, qui Defunctus A. C. 1544. Guilemum, Gulielmi Patrui Nassoviae Com. natu maxinum fil. heredem scripsit, a quo hodietni Principes Arausionenses descendunt, vide infra, suo loco.
VI.
HENRICUS
fil. Bernhardi Suidniciae lineae auctoris, Mortui A. C. 1347. cum fratre Boleslao, obsequium Bohemiae decrectavit: ex hereditate patrui Iaveram et Furstenbergam obtinuit. Sed, Boleslao sine prole Exstincto, A. C. 1368. principatus eos Carolus IV. Imp. crevit, a quo tempore Silesia Germanicis moribus asluescere didicit.
VII.
HENRICUS
fil. Bolessai III. e fam. Oppoliensi, Mortuus est absque liberis, etc. Vide saepius memoratum Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. etc.
VIII.
HENRICUS
fil. Conradi III. Rom. Rex electus, cum Pater in Orientem proficisceretur, paulo post Obiit. Item, thuringiae et Hassiae Landgr. c. Frid. II. electus Rex A. C. 1245. ab huius fil. Conrado, in praelio occisus, A. C. 1247. Dictus Rex Clericorum. Item, fil. huiusdem Friderici, Rex Rom. a Papa contra Patrem excitatus, victus et in Apuliam relegatus, A. c. 1235. paulo post Obiit, Galliae Reges.
IX.
HENRICUS
fil. Diederici, ex posteriore eius coniuge Elisabetha, Toparchae Breuburgi filia, Patri in Comitatu successit: Ductâ Irmingardâ, Com. Sponhemii filiâ, pater Ioh. qui ex Sibylla Com. Lucelburgica fil. quoque Henricum, equi lapsu nortuum; et, ex filio Walravio primogenito, nepotem habuit eiusdem nominis, religionis voto, cum Waremundo et Ioh. fratribus, obstrictum.
X.
HENRICUS
fil. Gregorii Ludovici (Ludovico Henrico, cui Dillenburgi sedes, geniti, A. C. 1618. e. A. C. 1656. ex Anna Augusta, Augusti Ducis Brunsvico Luneburgici filia, nono aetatis Anno Scholae Herbornensis gubernaculum rexit: panegyrico carmine, a Cyriaco Lentulo laudatus; cuius ultimum distichon ita habet,
Henricum timeant hostes, vereantur amici,
Dum rapidas Rhenus volvet et Ister aquas.
XI.
HENRICUS
fil. Ludovici VI. Archiep. Remensis, Obiit A. C. 1175. Vide Morer. Dict. Hift.
XII.
HENRICUS
fil. Magni, nepos Alberti Pinguis, de quo supta, frater Bernhardi, Luneburgici rami auctoris, (e cuius posteris Henricus, bello Hildeshemio A. C. 1519. adversus Brunsvicenses Ep astitit, partibus dein Gallicis, interregni tempore, favere visus, progenitor fuit henrici Dannebergicae et Vilbelmi Cellensis lineae auctorum) cum Calenbergio Guelferbytanum principarum tenuit. Parer Henrici cogn. Pacifici, vel Lappenkrieg, et Vilhelm: cogn. Victoriosi, vel Gottskiche: qui Vilhelmum genuit, cui Goetinga, et Fr dericum, cui Hannovera obtigêre. Mortuus A. C. 1503. duos reliquit filios Henricum, Guelferbyranae, et Ericum Goetingensis seu Calenbergiae lineae satores.
XIII.
HENRICUS
fil. Nicoloti, quem Vendalici rami auctorem praediximus, cum fratre Nicoloto patrem sustulit, proin in exilium eieiectus, Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.
Ex fam. Ascania.
XIV.
HENRICUS
fil. Othonis, post patris obitum Bavariam inf. sicut frater eius maior Ludovicus cum sup. Bavaria Palatinatum nactus est. Hiambo a. C. 1282. in Comitiis Augustanis, Austriam, Stiriam, aliaqueve tamquam Maiorbus suis ablata, repetivêre. Sed Henrici progenies in pronepote Ioh. A. C. 1340. desiit; in qua ante alios eminer Otho, qui cum fil. Henrico, regnum Hungariae, adversus Carolum Martellum sibi asserere conatus est Phil. iac. Spener. Syll. Geneal. Hist.
XV.
HENRICUS
fil. Ulrici, Stutgardianae lineae auctoris, prius sacris destinatus, Coadiuror Moguntini fuit. Cum Monpelicardum teneret. hagenbachio decapitato, Basilienses et Sundgoios, pro Carolo Burgundo, armatâ manue Monpelicardo infestavit, A. C. 1474. Obiit captivus Uraci A. C. 1519. Pater ex Elisabetha Bipontina Ultici, qui lineam I. Ducalem, et Georgii, qui Montisbelicardensem seu lineam II. seuêre. Idem.
Ex fam. Badensi.
XVI.
HENRICUS
fil. maior natu Waltavii (qui egregiam Conrado Imp. navavit operam) Principis nomine aliquoties in priscis Annalibus venit: sive quod Comitis amplitudinem videretur egressus, sive quod communi Principum nomine etiam Comitestum comprehenderentur. Pater fuit, ex Agnete filia Burggravii Strombergensis, Henrici, qui primâ adolescentiâ in Impp. comitatu excessit, O. thonis et Walravii: e quibus Otho, ptaeter Naslovicam ditionem et praedia Noribergae rustica acurbana a Maioribus hereditate tradita. etiam Suabachiam et Cadelbergiam posledit. Ei, e Comitisla Varneburgensi, natus est fil. Henricus de quo iam. Obiit vero Henricus praefatus, A. C. 1199. Cyriac. Lentul. Gencal. Nssov.
XVII.
HENRICUS
fil. minimus natu Gulielmi praefati (cuius filium maximum Gulielmum a patrueli Renaro heredem scriptum esse diximus) per eadem cum fratribus Ludovico et Adolpho literatum vestigia, ad res gerendas praeparatus, eandem cum iis in Gallra et Belgio sortem, adversis et socundis belli eventibus, expertus est. Tandem, pro derelictis Religionis et Libertatis in Belgio rebus fortiter pugnans, unâ cum Ludovico et Adolpho fratribus in descrto Moccano, occubuit A. aet. 24. sec. praet. Fuit et Henricus fil. Ioh. ex Margatetha Holsata (Ioh. Duc. filia) frater Ioh. Mauritii, qui Americanâ expeditione celebris hodieque superstes est, Hulstae praefectos, diem ibi Obiit extremum, A. C. 1652.
XVIII.
HENRICUS
fil. primo-genitus Ernesti Casimiri) inter Ioh. Senioris filios quarto loco geniti) ex Sophia Hedvige Duc. Brunsviceni et Luneburgensi, nat. A. C. 1612. Arnhemii; Lugduni ac Groningae literarum deposito tyrocinio, militiam Anno Aet. 17. sectari coepit: Silvae Ducis obsidioni interfuit, hostium in Velaviam conatus coercuit, rebusqueve aliis praeclare gestis, Patri (cui suprema castrorum ac provinciarum post Mauritium Principem cura, Ultraiecti insuper Praefectura, commissa erar) A. C. 1632. ad Ruremundam scloperi ictu occiso, successit: novâ Tencterorum administrarione auctus. Omnium dein Auriaco periculorum ac triumphorum socius, A. C. 1640. Aet. 28. praeeunte (quod rarum in Batavia) terrae motu, strenue pugnando Obiir.
XIX.
HENRICUS
fil. secundo-genitus Alberti lineae Albertinae conditoris, post Patrem, in Frisiis debellandis, frustra occupatus, ius suum Austriacis vendidit. Luthero impense favit, et non tantum A. C. 1538. Smalcaldico foederi nomen dedit, sed et oblatam maioris fratris Georgii hereditatem, hac conditione, ut Ponnficiis accedetet, recusavit. Mox ditiones, a Smalcaldicifoederis Principibus adiutus, occupavit, religionemqueve Evaug. introduxit, Luthero a Lipsia initium faciente. Pater fuit Mauritii Aug. Idem.
Ex fam. Guelfica.
XX.
HENRICUS
maior natu fil. Gerhardi, lineae Geldricae et Zutphaniensis (cui Otho, Valravio Com. Nasloviae natus, originem dedit) ex Hedvige, Florentii Crassi, Hollandiae et Seelandiae Comitis filia. Friderico Barbarossae Imp. bello in Insubribus gesto adfuit: inde reversus Coenobium opnlentissimis reditibus instructum erexit prope Dorecomum, pietatem ac munificentiam Friderici, qui, paenitentiâ incensi apud Mediolanenses templi adductus, Traiecti ad Rhenum idem fecerat, aemulatus. Obiit A. C. 1162. ex Maria, Godofredi II. Hierosolym. Regis filia, quae ipsi magnam Vela viae partem dotis loco atculit, pater Gerhardi II. Othonis II. (qui fratri successit) Matiae(Comiti Lonae nuptum datae) et Margarethae (cui Engelbertus Marcae et Montium Comes maritus obtigit.) Idem nomen fuit Orhonis II. modo dicti filio primo-genito, qui, ob vitae sanctimomam, Divorum numero adscriptus est: item, eiusdem ex filio Gerhardo III. nepoti, qui Leodii fuit Ep. bello, quam sacris, aptior. Imposuitis Gulielmo Hollandiae Comiti coronam Imperatoriam Aquisgrani, frementequeve Pontifice ac Episcopis, dioecesin 26. per annos armis cutatus, in armis tandem periit. Vide Cyr. Leutul. Gencal. Nassov. Princ.
XXI.
HENRICUS
nomen commune omnium Ruthenorum s. Reussen de Plavia, quae illustris in Germ. Fam. est, de qua infra, in voce Rutheni. Unde lineas stirpis cognoscere a se invicem difficile est. Et quidem defecêre sup. sec. tres nobiles rami, hodiequeve qui supersunt, in duas lineas seniorem et iuniorem dispescuntur, quarum illi annumerautur, qui in Graiziae utraque domo et Burckii habitant: ad istam decem filii Henrici ex Magdalena Schwartzenburgiea (quibus in Gera, Salburg, Schlex et Lobenstein sedes) spectanc. Et quidem hos quod attinet, Henricus cogn. Iun. ex Dorothea de Gera, pater fuit Henrici Du. in Plaw, Exstincti A. C. 1461. quo et Irmgardi Kirchbergiâ genitus Henricus, Obiit A. C. 1498. pater ex Magdalena Schwarrzenbergia (filia Etckingi Baronis) Henrici: qui iunctâ sibi Aem. Annâ Mansfeldiâ, filia Ernesti Com. suscepit Henricum Defuctum A. C. 1572. Huic Dorothea Solmensis (filia Friderici Magni Com.) peperit Henricum, Exstinctum A. C. 1635. cui ex Magdalena Schwartzenburgica (filia Alberti Com. Schwartzenburgi in Rudolstat) praeter filias, Iulianam Mariam (nat A. C. 1598. nx. Davidis Com. Mansfeldii) Agnetem (nat. A. C. 1600. ux. Ernesti Ludovici Com. Mansfeldii) Elisabetham Magdalenam (nat. A. C. 1601. Den...) Sophiam Hedvigem; Dorotheam Sibyllam (nat. A. C. 1609. uxotem Christiani Pincernae de Tautenberg) Annam
Cathatinam (nat. A. c. 1615.) et Ernestam (nat. A. C. 1618. uxorein Othonis Alberti Domim de Schoenburg) geniti sunt filii decem sequentes;
XXII.
HENRICUS
primogenitus Othonis Com. Nasloviae, Toparchae Lopperae, Laureburgi et Sonnebergii, capitis omnium quotquot hodie supersunt lineatum, ex Magdalena Walravii Comitis Sponhemii filia, Canonicorum Ecclesiae Cathedtalis, quae est Moguntiae, numero adscriptus est. Huius fratre Walravio mortuo, prima stemmatis divisio facta est, altero eius filiorum in provincia Nassoviae Patri suffecto, altero Geldriae adepto Principatum: donec altera diremptio facta est octavo ab Othone praefato gradu, cum ex liboris Henrici cogn. Divitis, Othoni Dilleburgum cederet, Walravio Weisbadensis obtingeret Princioatus. Vide infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Henricus — ist die lateinische Form des Namens Heinrich, siehe Heinrich (Vorname) Henricus ist der Name folgender Personen: Henricus de Etwat de Primislawia (tschechisch Jindřich z Etwatu neboli z Prenzlau), der erste historisch nachgewiesene Rektor der… …   Deutsch Wikipedia

  • Henrīcus — (lat.), so v.w. Heinrich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • HENRICUS I: — HENRICUS I: Lusignanns, post patrem Hugonem I. Cypti Regem Obiit A. C. 1253. Ex Placentia, filia Boemundi IV. pater Hugonis II …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS II: — HENRICUS II: cogn. Magnanimus, varia gessit bella, ab Innoc. IV. contra Frideric. II. Imp. ad regnum Rom. vocatus. Pater Henrici III. et alterius Henriti, unde duo familiae rami, Brahantinus et Hassiacus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS IX — HENRICUS IX. in Schleitz, nat. A. C. 1616. Den. A. C. 1666 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS V et VI — HENRICUS V. et VI. nati et Denati A. C. 1606 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS VI — HENRICUS VI. Frid. I. fil. Rom. Imp. A. C. 1190. Constantiâ ductâ, A. C. 1186. Siciliae regnum obtinuit: Leodiensem Ep. rebellum oppressit, a Caelestino III. insolentissime coronatus, A. C. 1191. Neapolim aliquandiu frustra obsessam, mox cum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS VI: — HENRICUS VI: Angliae Rex, A, C. 1424. regnum Galliae ali quot annis obrinuit; Parisiis coronatus, A. C. 1431. duplici coronâ, tandem amisaâ virture Garoli VII. et domesicis insidiis totâ Galliâ, Caleto et paucis aliis locis exceptis, a Richardo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS X — HENRICUS X. in Lobenstein, nat. A. C. 1621. uxorem duxit Mariam Sibyllam Ruthenam. Omnes nominis Rutheni, Dn. de Plawen etc. Lineaeiunioris. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Nob. Eur. Part. I. p. 15. et 48. ut et in Ind. Quod autem de henrici… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HENRICUS I — I. HENRICUS I. Dux Megapolitanus, fil. Ioh de quo supra, Ludovici IX. Gall. Regis in Palaestinam comes, captus a Saracenis 26. annos in duta servitute exegit, tandem a Sultano dimislus, cum ad suos rediisser, Obiit. A. C. 1302. II. HENRICUS I.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”